- LUMINA
- LUMINApublici gaudii in dicium. Suet. de Caes. c. 37. Callici triumphi die —— ascendit Capitolium ad lumina, quadraginta elephantis dextrâ atque sinistrâ lychnuchos gestantibus. Quod triumphantibus in primis concessum, uti de Duillio, Cornificio, aliis, legimus. Sed et, sive privatim, sive publice laetialiquid obtigisset, luminibusaccensis appensisque gaudium testari, antiquissimi moris fuit; estque eius λυχνοκαιΐας apud Graecos Latinosque Scriptores creberrima mentio. Unius Aeschyli versiculos referemus, in Agamemnone, ubi laetitiam publicam ob nuntium Ilii capti describit.Α῎λλη δ᾿ ἄλλοθεν οὐρανομήκηςΛαμπὰς ἀνίχει,Φαρμαςςομένη χρέσματος ἁγνοῦΜαλακαῖς ἀδόλοισι παρηγορίαιςΠελάνῳ μυχόθεν Βασιλείῳ.Porro in omnibus locis, quibus aliquid religionis tribuebant, Lumina constituebant Vett. unde, ut ait Serv. lucos quidam putârunt dictos, quod sint ibi lumina religionis causâ: quod etymon etsi aliis criticis non arrideat, morem tamen arguit antiquum. Quin et in tumulis lumina accendebantur. Suet. Aug. c. 98. Masgabae —— tumulum ex triclinio animadvertit, magnâ turbâ multisque luminibus frequentari. Quae consuetudo postea ad honorem martyrum a Christianis translata est, ut indicat saepe Hier. vide supra, in voce Cereus. Contra Tib. Nero Suet. in eo c. 19. constantius quod coeperat aggrediebatur, si lucubranti----decideret lumen et exstingueretur: confidens ut aiebat, ostento sibi ac maioribus suis in omni ducatu expertissimo etc. Vide plura hanc in rem passim ubi de Facibus, Lucernis, Luminum Festo alibique uti de more Vett. luminibus accensis in puerperio. futuram natorum sortem explorandi, aliquid supra in voce Infans et de phrasi Tertullianaea Conliare lumina, ubi de Inoculandi vestes artificio. Vide et Pictor, it. Pictura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.